mardi 23 mars 2010

L'épreuve de langue 2010 en Espagne et en Tunisie

En Tunisie, l'épreuve de version latine rendait hommage à Hannibal, avec le fameux passage où Tite-Live montre le chef carthaginois aux portes de Rome : Hannibal ad portas !
.
Hannibal est aux portes de Rome… Maharbal avait raison !
.
Post pugnam apud Cannas, omnes Poeni gaudentes felicem Hannibalem laudaverunt qui, annos triginta tantum natus, veteres et peritos duces vicerat ; Maharbal vero, unus e ducibus, imperatorem acribus verbis reprehendit : « Non omnia Hannibali dei dederunt : vincere scis, Hannibal ; victoriae fructum capere nescis. Cur quiescis ? Cur Roman non petis ? ».
Quem Hannibal non audivit. Exercitu enim in Campaniam ducto, Capuam occupavit quam sine vi ceperat, ibique per magnam hiemis partem mansit. Jucundissima urbs erat, in qua domus et horti, mulieres et convivia milites delectaverunt, quibus mox virtus defuit ; nam disciplina carebant. Illos Poenos, quos neque altae Alpes neque arma Romana vicerant, voluptates novi generis confecerunt.
Itaque, nullo telo jacto, Capua Hannibali tam gravis casus fuit quam caedes apud Cannas Romanis fuerat. Romani autem, quibus praesidia adversus Poenorum impetum deerant, vires prudenti ratione reficere incipiunt. Quo autem exercitu ? Quibus armis ? Qua pecunia ? Servos liberant et armant ; in templis vetera hostium tela capiunt ; Patres manibus suis aurum ac bona in senatum portant. Prudentissimis consulibus lectis, adversus talem hostem non virtute tantum, sed etiam consiliis pugnare coeperunt.
Itaque Hannibal per quinque annos in Campania mansit neque bellum conficere potuit. Castra haud procul ab Urbe semel posuit et equites ad Romae portas misit. Sed mox, metu consulum cum exercitu venientium, ad Capuam cessit.
.
TITE-LIVE, Histoire Romaine.
.
En Espagne c'est Scipion qui était à l'honneur !
Escipión se reúne con sus amigos
.
Dixerat hoc ille, cum puer nuntiavit venire ad eum Laelium domoque iam exisse. tum Scipio, calceis et vestimentis sumptis, e cubiculo est egressus, et cum paululum inambulavisset in porticu, Laelium advenientem salutavit et eos, qui una venerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laeli, doctos adulescentes, iam aetate quaestorios; quos cum omnes salutavisset, convertit se in porticu et coniecit in medium Laelium; dein cum essent perpauca inter se uno aut altero spatio conlocuti, Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset, placitum est ut in aprico pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni, considerent; quod cum facere vellent, intervenit vir prudens omnibusque illis et iucundus et carus, M'. Manilius qui a Scipione ceterisque amicissime consalutatus adsedit proximus Laelio.
.
CICERO, De Re publica, I, 18.