samedi 18 avril 2009

Epreuve de langue en Espagne, 27 mars 2009

.
CERTAMEN IN CONCORDIAM EUROPAE REGIONUM OMNIUM

..
CONCOURS EUROPEEN CICERO
EUROPEAN CICERO COMPETITION
CONCURSO EUROPEO CICERO
CONCORSO EUROPEO CICERO
.
TRADUCCIÓN 2009
.
La espada de Damocles
.
'Visne igitur' inquit, 'o Damocle, ipse eam degustare et fortunam experiri meam ?' Cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto. Tum ad mensam pueros iussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare. Mensae conquisitissimis epulis extruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum nec manum porrigebat in mensam; iam ipsae defluebant coronae; denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse.
Cicerón, Tusculanas, 5, 61 – 62

Damocles – is (Damocle es voc. sing.) – Damocles.