samedi 18 avril 2009

Epreuve de langue en Italie, 27 mars 2009

.
CERTAMEN IN CONCORDIAM EUROPAE REGIONUM OMNIUM
.
.
CONCOURS EUROPEEN CICERO
EUROPEAN CICERO COMPETITION
CONCURSO EUROPEO CICERO
CONCORSO EUROPEO CICERO

PROVA DI TRADUZIONE
EDIZIONE 2009

Seneca propone un ideale di solidarietà tra gli uomini.

[…] Ecce altera quaestio, quomodo hominibus sit utendum. Quid agimus ? quae damus praecepta ? Ut parcamus sanguini humano ? quantulum est ei non nocere cui debeas prodesse ! Magna scilicet laus est si homo mansuetus homini est. Praecipiemus ut naufrago manum porrigat, erranti viam monstret, cum esuriente panem suum dividat ? Quare omnia quae praestanda ac vitanda sunt dicam ? cum possim breviter hanc illi formulam humani offici tradere : omne hoc quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est ; membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit, cum ex isdem et in eadem gigneret ; haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit. Illa aequum iustumque composuit ; ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi ; ex illius imperio paratae sint iuvandis manus. Ille versus et in pectore et in ore sit : homo sum, humani nihil a me alienum puto. Habeamus in commune : in commune nati sumus. Societas nostra lapidum fornicationi simillima est, quae, casura nisi in vicem obstarent, hoc ipso sustinetur.

L. A. SENECA